Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 1

Precedente Successiva

Thomae
Campanellae

De Sensu Rerum ,
Liber Primus.
Caput I.
Quicquid est in effectibus
esse et in causis: ideoque Elementa ac
mundum sentire.
~ Ens nullum aliis dare posse, quod ipsum in
se non habet, alibi a nobis demonstratum
est, ac sapientes fere omnes fatentur: experientia
quoque nos docet satis. Nunquam
enim lucem vidimus gignere tenebras, nec
calorem frigus, nec spinam lenire, nec grave
levare. Nec colligunt de tribulis ficus,
ait Messias. Idemque in omnibus patet. Potest
quidem moles, quae calida est, fieri frigida,
sed non frigus a calore produci, nec calor in frigus converti. Calor
quoque frigida inter entia obsessus roboratur et crescit: at non
frigus quidem ei caliditatem addit, sed ipse per se augetur, cum natura
sui diffusivus ac multiplicativus sit; quod rebus non contingit sterilibus
per se mereque passivis.

Cum vero animalia (ex omnium Testimonio) sensum habeant;
sensus autem ex nihilo non oriatur: necessario adfirmandum est, Elementa,
ipsorum Causas, sentire, et quidem omnia. Nam quod uni ex
Elementis inest, convenire omnibus, demonstrabimus. A quibus nam
habent calorem, frigus, humorem, siccitatem, motum et quietem,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche